- RECEM
- RECEMcivitasin tribu Beniamin, Ios. c. 18. v. 27. filius Hebron, 1. Paralip. c. 2. v. 43. Rex item Medianitarum, Numer c. 31. v. 8. quem Iosephus, l. 4. scribit sui nominis condidisse urbem, a Graecis postea Petram dictam. Latine, vacuus, vel vanus, vel pictura varia, aut saliva eorum. Idem Ioseph. c. 7. l. 4. Ρ῾εκέμος οὗ πόλις ἐπώνυμος τὸ πᾶν ἀξίωμα τῶν Α᾿ράβων ἔχουςα γῆς. Et rursus: Α᾿ρεκέμη καλεῖται Πέτρα παῤ Ε῞λληςι λεγομένη. Eusebius de locisHebraicis: Ρ῾εκὲμ αὕτη ἐςτὶ Πέτρα πόλις τῆς Α᾿ραβίας ἧς ἐβαςίλευςε Ρ῾οκόμ. Quin tota regio indidem Recem, vel Recom est appellata. Epiphanius in haeresi Melchisedechianorum: Ε᾿ν τῇ Α᾿ραβίᾳ τῇ Πεταίων Ρ῾ωκώμ τε καὶ Ε᾿δὼμ καλουμένῃ. Vide Bochart. de Phoenic. Colon. p. 765. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.